Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 116 Cic. Luc. 118 () >>Cic. Luc. 120

117Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorumaut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam [Note] potissimum sententiam [Note] [melius [Note]] eliget <et> [Note] disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit? [Note] nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant videamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.

ch. 37 118Princeps [Note] Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse [Note] primas [Note] ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enim infinitatem [Note] naturae dixit esse e qua omnia gignerentur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur [Note] definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se [Note] minutas, eas primum [Note] confusas postea in ordinem adductas mente [Note] divina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam [Note] et sempiternum, conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris. Empedocles [Note] haec pervolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc [Note] quod esset infinitum et inmutabile et fuisse semper et fore. Plato [Note] ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei e [Note] numeris et mathematicorum initiis proficisci volunt omnia. Ex is eliget [Note] vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 116 Cic. Luc. 118 () >>Cic. Luc. 120

Powered by PhiloLogic